Jerome’s 405 A.D. Latin Vulgate
Exodus 20:1-17
1 locutus quoque est Dominus
cunctos sermones hos
2 ego sum Dominus Deus tuus qui
eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
3 non habebis deos alienos coram
me
4 non facies tibi sculptile neque
omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum
quae sunt in aquis sub terra
5 non adorabis ea neque coles ego
sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in
tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
6 et faciens misericordiam in
milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea
7 non adsumes nomen Domini Dei
tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini
Dei sui frustra
8 memento ut diem sabbati
sanctifices
9 sex diebus operaberis et facies
omnia opera tua
10 septimo autem die sabbati
Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus
et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas
11 sex enim diebus fecit Dominus
caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo
idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum
12 honora patrem tuum et matrem
tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
13 non occides
14 non moechaberis
15 non furtum facies
16 non loqueris contra proximum
tuum falsum testimonium
17 non concupisces domum proximi
tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec
omnia quae illius sunt